monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, , XI. SERVATO DUCI RAETIARUM THEODERICUS REX. (a. 507/511) <<<     >>> XIII. SENATUI URBIS ROMAE THEUDERICUS REX. (a 507/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER PRIMUS, XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511)

1 Pompa meritorum est regale iudicium, quia nescimus ista nisi dignis impendere.2 et quamquam potestati nostrae deo favente subiaceat omne quod volumus, voluntatem tamen nostram de ratione metimur, ut illud magis aestimemur elegisse, quod cunctos dignum est approbare.3 Hinc est quod te litterati dogmatis studia laudabiliter exsequentem pridem ad quaesturae culmen elegimus, ut honesti laboris tui fieret praemium dignitas litterarum.4 quid enim advocationis officio, si pure impendatur, ornatius, quod peregrinum negotium ad suas molestias trahit, ut laboribus subveniat alienis? in hoc campo exercitatus cursu meritorum ad palmam nostri iudicii pervenisti.5 Nec tamen benignitas nostra una remuneratione contenta honorem geminat, augmenta procurat et eo studio dona reparat, quasi debeat omne quod praestat.6 sume igitur magisteriae infulas dignitatis, usurus omnibus privilegiis quae tuos habuisse constiterit decessores.7 atque ideo tanto iudicio laetare suscepto, qui pro labore honoris tui honorem alterum accipere meruisti.8 quid enim de priore senserimus praemio, secundae dignitatis declaramus augmento.9 nati sunt fasces ex fascibus et naturam retinentes fetus arborei pullulaverunt iterum decenter abscisi.10 Verum te haec remuneratio satietate non expleat nec det laboribus tuis ferias nostri laus inventa iudicii.11 desiderabilior quin immo sit honestas, cum pervenit ad praemium, et tunc fiat gratius labores anxios fuisse perpessum, cum te fructum eorum intellegis invenisse.12 honores ergo quos sumis ex chartis, redde de meritis.13 nosti bene, quo nobis studio placeatur, qui ab ipsius consilii penetralibus venis.14 meministi, quotiens apud nos laudati sint innocentes, quotiens bonis actibus reddidimus vicem.15 ore tuo iudicia nostra loquebamur: exemplis talibus incitare.16 esto innocentiae templum, temperantiae sacrum, ara iustitiae.17 absit a iudiciariis mentibus aliquid profanum.18 pio principi sub quodam sacerdotio serviatur.
Cassiodorus HOME

bnf2923.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik